- OMBI et Tentyra
- OMBI et Tentyraurbes finitimae, Iuvenali Sat. 15. v. 35.Inter finitimas vetus atque antiqua simultas,Immortale odium et numquam sanabile vulnusArdet adhuc, Ombos et Tentyra.Ubi finitimas has urbes perpetuis dissidiis collidi innuit, quorum causa, quod Ombitae colerent crocodilos, Tentyritae vero his adeo adversarentur, ut Romae crocodili numquam exhiberentur, quin simul Tentyritae adessent, qui ex piscina in pegma quoddam eos extraherent visendos et post spectaculum rursus e pegmate in piscinam retraherent. Sed universa Geographorum natio contra Iuvenalem stat, quae longe a Tentyris Ombos submovet. Non enim in eodem Nili latere istae urbes, cum Ombi prope Syen en essent, in Arabica et Orientali parte, Tentyra in Libyco latere, ad occidentem fluminis. Imo nec solus Nilialvenus has urbes interluit, uti patet ex plinio, qui in recensendis Thebaicis Nomis, eos hôc ordine enumerat, l. 5. c. 9. Ombiten, Phatniten, Apollopoliten, Hermonthiten, Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten, Aphroditopoliten, Lycopoliten. Ubi a summo incipiens, i. e. Ombite, qui prope Syenen, ad infimum, Lycopoliten seil. ordine descendit. Sic inter Ombiten Nomon et Tentyriten quinque Nomi seu Praefecturae intercedebant: atque hic cataplus est. Strabo contrariâ vice τὸν ἀνάπλουν describens, h. e. ab inferioribus ascendens ad superiora fluminis, hâc serie recenset Urbes, l. 17. Lycopolim, Aphroditopolim, Panopolim, Ptolemaida, Abydon, Diospolim parvam, Tentyra, Copton in altero latere, Apollopolim, Thebas, Hermuthim, Crocodilopolim, Aphroditopolim, Latopolim, Ilithyopolim, Apollopolim, deinde Syenen et Elephantinen, quae ex adverso sitae in utraque ripa. Omborum non meminit, sed hi prope Syenem. Similiter Ptol. easdem ferme urbes et praefecturas inter Ombos et Tentyra locat. Auctor quoque Itinerarii, quod sub nomine Antonini Augusti excusum est, iter describens per urbes Libyci et occidui lateris, a Tenthyris ad mansionem contra Ombos (quae sic dicebatur, quod e regione Omborum sita esset) centum quinquaginta et quatuor milliaria numerat. Idem partis Arabicae milliaria computans, ab Ombis ad Copton 164. mill. pass. scribit esse: atqui Tentyra infra Copton, et longius ab Ombis remota. Nam et in altera parte trans Nilum posita et 12. mill. pass. distantia, a mansione contra Copton. Haec autem inter Ombos et Tentyritas gesta, Satyricus narrat accidisse supra Copton v. 28. loc. cit.Nos miranda quidem, sed nuper Consule IunioGesta super calidae referemus nomina Copti, etc.Quae ut aliquô modô conciliet, conicit Salmasius, Satyricum contentionem et proelium inter Oxyrynchitas et Cynopolitas, easdem plane ob causas excitatum, teste Plutarchô de Iside et Osir. sub nominibus Ombitarum et Tentyritarum traducere voluisse. Sane et tempus convenit, nec res disconvenit. Praeterea a more Poetarum nihil alienum fecit, si id fecit. Denique Ombi et Tentyra versum melius et mollius ineunt, quam Cynopolis et Oxyrynchus, quae prorsus heroicum metrum negant intrare. Vide omnino eum ad Solin. p. 447. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.